Lectio 127, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | June 23, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio127

Sources: E: Erlangen

Lectio 127, de Libertate

De liber arbitrio in se

Quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva et electiva

1
2Alia lectione
3Restat consequenter aliquid dicendum de libero arbitrio in se considerato
4Advertendum primo quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva
5et electiva ita quod eadem est potentia volitiva et rationalis patet quia frustra multiplicarentur
6ubi per viam possunt salvari

2 Secundo nam si potentia rationalis et volitiva essent inter se distinctae etiam distinguerentur
7ab anima tunc ponatur quod separentur realiter a se invicem et ab anima quo dato anima
8et per consequens esse rationale erit sibi denominatio extrinseca

3 Item illae potentiae separatae sic se haberent quod
9una est rationalis et alia electiva igitur essent substantiae nobiles et sic essent beatificabiles vel damnabiles
10congrue vel elective et sic de aliis ymmo essent nobiliores anima quia rationale est nobilius non rationali
11et volitivum non volitivo

4 Item talia aponuntur apud eos accidentia modo quod accidens sit rationale vel
12volitivum est inconveniens quia sunt denominationes perfectionis simpliciter ideo non possunt competere accidenti quando
13competant cuilibet speciei superiori

Corollaria

5 Sequitur vanitas fingentium librum arbitrium esse quid operum
14ex intellectu et voluntate ymaginatur aliqui qui quod liberum arbitrium experimur per duo
15vocabula ideo dicunt quod debent dici liberum arbitrium ut sit potentia composita vel resultans ex
16ratione et ex volitiva haec positio vana est quia praesupponit a parte rei esse talem distinctionem
17potentiarum unde deficit ex falsa ymaginatione quia ymaginatur quod a parte rei sit talis
18distinctio potentiarum quae tamen nulla est ut dictum est

6 Item qua ratione ex intellectu et voluntate componeretur 3a
19eadem ratione ex illa 3a cum una illarum et sic in infinitum Auticiodorensis sic arguit

7 Sequitur quod proprie loquendo vel
20est quaerere utrum intellectus sit liber vel voluntas et in quo a parte rei consistit voluntas
21quia eadem potentia est adaequate intellectus et voluntas debet ergo difficultas resolvi ad actus
22animae et eff est difficultas qui actus animae producuntur libere et qui necessario quia est eadem potentia quae
23diversorum actuum est productiva In qua materia prima opinio est auticiodorensis qui tenet expresse quod actus
24electivus vel electio est iudicium diffinitivum volitivum ultimatum et consequenter ponit libertatem esse
25in intellectu vel in ratione ymaginatur dictus doctor quod in operationibus moralibus vel meritoriis
26concurrit duplex iudicium

8 unum deliberatum et consiliativum quo intellectus iudicat quod hoc est faciendum
27vel quod non est faciendum hoc iudicium nec est meritum nec demeritum excepta quando fit ex fide vel est
28actus fidei in iudicando quia ponit quod est formaliter meritum

9 aliud est iudicium singulativum diffi-
29nitivum imperativum et executivum et istud inquit est ipsa electio vel assensus quo assensu accep-
30tatur et iudicatur ultimate esse exequendum illud quod primo iudicabitur et hoc ultimum ponit
31simpliciter esse liberum ideo potentia huius actus productivi ultimatae productiva vocatur liberum arbi-
32trium capiendo pro potentia unde arbitrium id est iudicativum id est quod eius operatio est iudicium et quia libere
33producitur vocatur liberum Et sic patet quod ymaginatur quod sit libertas ratione quia rationis est iu-
34dicare et non in appetitu licet inquit ethicus id est aristotelis oppositum dicat et dicit quod profundius theo-
35logi materiam considerant

Notabilia

10 Advertendum circa praesentem ymaginationem quod resolutio ultimata istius
36doctoris stat in hoc utrum electio sit magis actus appetitivus quam cognitivus quia pluries
37dictum est quod multi actus et habitus sunt in anima qui sunt cogniti et affectivi ut de fide dictum
38est Ideo data electione secundum dictum doctorem praecedente dictamine intellectus id est iudicio discre-
39tionis illa electio vocatur iudicium discussionis

11 et de hoc dubium est etc et videtur dicere quod sit
40magis cognoscendi quam appetendi licet sit utrumque et sic ymaginando satis rationabiliter potest eum vocare
41actum rationis sed communis opinio est ad contrarium quia actus electivus magis vocatur appetitivus
42licet utrumque habeat

12 Advertendum quod alii doctores aequivocant de libertate quidam vocant liberum E167r
1quod est gratia sui in ordine actuum animae et quia secundum eos incontemplatione primae veritatis
2consistit animae felicitas ideo omnes actus animae ordinantur ultimate in actu intellectus
3tamquam in actum nobilissimum ideo ille est gratia cuius sunt omnes actus alii causa appetitivae
4potentiae quam rationalis et sic ponunt quod in intellectu consistit libertas quia gratia sui
5sunt omnes alii actus

13 Secundo ymaginantur quod intellectus ex eo est principalis quia
6negandum in regno animae se habet per modum consiliantis ymmo imperantis ymaginantur
7quod intellectus magno animae se habet non per modum consulentis sed difi?ntis et imperantis voluntas
8per modum exequentis et familiantis ideo intellectus tamquam principior et gratia sui imperat et
9ad hoc resolvunt libertatem

14 Advertendum bene intellecti cum opinione communi quantum
10ad libertatem contradictionis est principaliter consentit in hoc quod concurrentibus quibusdam causis requi-
11sitis ad actus vel effectus productionem est in potestate animae illis stantibus exire in actum vel non
12exire absque adiutorio cuiuscumque alterius causae et in hoc consistit libertas contradictionis et pro nunc non
13dependet sua actio ab aliqua particulari causa sed habet a suo divino quod exeat in actu vel re

Quod voluntas non sit libera

15 Et in hoc
14consistit ratio libertatis contradictionis Et ut materia in particulari discuciatur introducam difficultates
15primo arguitur quod voluntas non sit libera eodem modo quo tactum est primo quia proposito quocumque obiecto
16bono vel malo voluntas respectu illius necessario habet aliquem actum ergo non est libera consequentia est bona
17antecedens probatur nam proposito bono obiecto sub ratione boni ipsum movet voluntatem ad ipsius produsecutionem vel
18ergo voluntas elicit velle vel nolle vel resistit huiusmodi motioni si duo prima habeo
19propositum Si 3m cum vero nisi per actum positivum sequitur quod necessario elicit aliquem actum

Obiectio

16 forte diceretur
20quod posset resistere absque hoc quod eliceret actum scilicet per simpliciter stare sicut etc scilicet pure vegetative non
21sequendo obiecti motionem

Responsio ad obiectionem

17 Contra hoc replicatur nam voluntas ex resistentiis ite-
22ratis facilitatur continue magis et magis ad facilius resistendum igitur in ea acquiritur habitus
23resistendi igitur hoc est ex actibus igitur ex actibus resistit

18 haec est ratio magister iohannes de ripa etiam adae
24in quarto argumentis
quod non est possibile omissive peccare

19 2o si sic vel produceret actum
25suum subito vel successive primum non posset dari quia si sic sequeretur quod in aliquo tempore dato
26quantum modicum intenderet actum in infinitum intenderet consequentia probatur quia qua ratione in instanti
27producit actum ut 4or eadem ratione in quolibet instanti producitur actu ut 4or eadem ratione in
28quolibet instanti posteriori in quantumque modica morula data producit actum infinitae intentionis
29nec potest dici quod successive quia voluntas non habet resistentiam respectu productionis sui actus quia
30successio videtur solum esse resistentiae antecedens patet quia si sic illa posset augeri ad aequalitatem
31activitatis voluntatis vel ad maiorem quo dato voluntas totaliter impendiretur vel possi-
32bilitaretur ad sui actus productionem et sic non esset intrinsece libera

20 Tertia arguitur ex 7mo ethicorum
33capitulo 3o ubi aristoteles
conparat sylogismum speculativum ad practicum ponendo differentiam quo ad
34antecedens et consequentiam Quo ad aliquid differentia est conclusio syllogismi speculativi praescitur sic quod finis eius est
35scire non sic de conclusione silogismi practici quia illa et sic esse sicut per eam significatur
36anima necessario operatur sicut per eam significatur ut si dubitem quod omne dulce est gustandum
37et occurrat particulare quod est dulce sequitur necessario et executio sequitur necessario et sic non in spe-
38culativo

21 Quarto si habitus exit in actum modo naturali absque concursu potentiae libere
39hoc patet de habitibus scientificis ergo habitus in voluntate qui non erit minoris potentiae exibit
40in actum materialiter et per consequens voluntas necessitabitur ad sui actus productionem eo quod non est activitatis
41habitus suspensivus

22 Confirmatur habitus in aliquo gradu movet voluntatem ad actus productionem
42et in maiori gradu magis movet igitur dabitur gradus tantae intentionis quod necessitabitur

23 Quin-
43to voluntas praecipue carens gratia necessitabitur a temptationibus illicitis ergo non erit libera antecedens probatur
44quia non potest resistere temptationibus igitur necessario succumbit antecedens deducit augustinus per varia loca E167v
1Contra pelagium
unde dicere contrarium est error pelagii

24 Sexto vel voluntas respectu suorum
2actuum se haberet pure passive vel active non praemium quia non est libera eo quod actus producibilis in potentia
3passiva praecise est inpotentia agentis et non passi ergo agentia naturalia pure naturaliter agent et necessitabunt voluntatem
4voluntatem ad sui actus receptionem quia potentia passiva non potest esse libera quia recipit secundum
5dispositionem agentis deinde probatur quod non active praecipue respectu actuum meritoriorum quia non habet se active
6respectu habitus meritorii igitur nec respectu actus consequentiam quia actus talis est tantae dignitatis sicut habitus
7quia magis creaturam dignificat ideo philosophus felicitatem non in habitu sed in actu ponit quia
8dicit non fortissimi sed agonizantes coronantur

25 Confirmatur quia respectu actus beatifici
9se habent pure passive quia totam naturae facultatem excedit quod non se habeat active respectu habitus
10actus meritorii patet quia non potest caritatem producere quia est simpliciter et inmediate a deo tamquam excedens
11vices humanae facultatis

26 Septimo voluntas numquam libere vult igitur non est libera nec potest libere
12velle antecedens probatur quia quandocumque voluntas vult necessario suum actum continuat igitur necessitatur ad volendum antecedens probatur
13quia non datur ultimum instans rei permanentis in esse igitur quando vult non est in potestate eius quin velit
14igitur necessitatur ad volendum

27 Confirmatur quia si libere produceret actum suum vel hoc esset antequam
15produceretur et hoc implicat vel in instanti suae productionis scilicet actus voluntatis et hoc non tenendo quod
16omne quod est dum est necesse est esse

28 Octavo arguitur inquirendo de determinatione voluntatis quia vel de-
17terminatur ad suum actum producendum vel ipsa agit indeterminata si primum vel ergo per actum liberum vel
18pure naturalem Si 2m ergo necessitatur ad agendum quia eius determinatio non est in eius potestate
19Si per actum liberum quaeritur iterum quomodo determinantur quia vel per naturalem scilicet ad illum actum
20liberum et si sic tunc necessitatur ut prius si per liberum quaeritur utrum de illo et erit processus in infinitum
21Si dicatur quod non per aliquem in actum non videtur quomodo salvabitur quod plus agit nunc quam ante verbi gratia
22positis omnibus requisitis ad producendum a actum non salvatur quod prius in prima hora quam in secunda
23quia in prima est indeterminata et sic non producit et sic etiam in secunda est indeterminata igitur nec in 2a producit

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 127, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio127 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 166v-167v (http://scta.info/resource/ppr-lectio127/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio127/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio127/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 127, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 127, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]