Lectio 128, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | June 25, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio128

Sources: E: Erlangen

Lectio 128, de Libertate

Propositiones de libero arbitrio voluntatis

1
24Alia lectione
25Pro solutione rationis prius inductae circa libertatem voluntatis

Prima propositio

2 Sit haec prima propositio Stat aliquid
26praesentari voluntati sub ratione boni simpliciter et tamen voluntatem respectu huius nullum actum elicere probatur
27quia datis duobus bonis praesentatis voluntati bonitas potest respectu minoris nullum actum elicere
28eligendo scilicet maius Consimiliter dato alio maiori iterum potest circa 2m nullum actum elicere et sic consequenter
29in proposito aliquo sub ratione boni voluntas potest absque actu existere respectu obiecti positi

3 Secunda si voluntas
30respectu boni necessitaretur ad dilectionem conformem iudicio rationis respectu boni dictati tolleretur
31meritum in bonis electionibus quia stante dictamine quod hoc est bonum tolleretur ratio merendi

4
32Item articulus parisiensis condempnatus dicere si ratio sic recta quod voluntas sit recta error stat
33ergo rationem esse rectam et tamen voluntatem respectu boni sic praesentati nullum actum elicere

Secunda propositio

5 Secunda propositio
34stat voluntatem actum suum suspendere absque actus speculativi productione probatur quia si voluntas
35habeat aliquem actum vel potest illum suspendere absque actus speculativi productione probatur sic quia
36voluntas habeat aliquem vel potest illum suspendere nullum actum producendo et sic habetur inten-
37tum vel requiritur actus suspensivus et sic processus in infinitum quia non potest illum suspendere
38sive alio suspensivo

6 Item voluntas habens aliquem actum numquam posset cessare ab actu tali
39vel talibus actibus quia non potest ipsum suspendere nisi per alium actum nec alium nisi per alium igitur in aeternum
40scilicet quam diu durabit habebit aliquem actum

Tertia propositio

7 Tertia propositio proposito bono vel malo sub ratione
41boni vel mali voluntas potest resiliere vel resistere absque aliquo actu probatur ex conditione intrinseca
42libertatis voluntatis quae est quod positis quibusdam causis inferioribus requisitis ipsa ex se sine
43concursu alterius causae potest exire in actum vel non exire igitur positis quibuscumque causis E168r
1moventibus vel allicientibus ad alicuius boni prosecutionem vel fugam mali voluntas habebit
2in potestate sua fugere vel etc absque alicuius actus productione

Quarta propositio

8 Quarta propositio quasi sequens voluntas potest
3peccare pure omissive tam respectu boni quam fugibilis Patet nam dictato per intellectum et dictante conscientia
4et concurrente lege quod est agendum stat quod voluntas resiliat pure negative absque alicuius actus
5productione quo dato peccat pure omissive nullum actum producendo hoc idem contingere potest respectu alicuius fugibilis
6ut proposita illecebra vel obiecto illicito seu prohibito et cum hoc interveniente praecepto quod voluntas habet
7positive fugere scilicet quod respuere habet per nolle potest peccare pure omissive respectu mali fugibilis quia
8potest nullum actum elicere circa obiectum sic movens

Prima obiectio: Obiectio Adam

9 Et istud est contra adam in quarto in 4to ibi in descriptione peccati
9et quod nullum est peccatum pure omissionis nec stat voluntatem peccare nisi per actum positivum

Responsio

10
10Arguo sic primo contra illum Sit ita quod deus praecipiat sorti quod habeat a actum ut quod voluntas sic ob-
11ligata ad habendum a actum pro b hora quo stante ordinet deus non velle concureret cum voluntate ad
12alium actum liberum quamquam ad a quo stante voluntas potest libere non producere a quo stante
13peccat omissive quia obligabatur ad a et non fecit igitur peccavit et non per actum et per consequens peccavit
14omissive pure

11 Item praeceptum affirmativum et praeceptum negativum distinguuntur scilicet quia
15praeceptum affirmativum transgreditur quis omissive per puram omissionem et praeceptum negativum commis-
16sive modo sic non est distinctio inter illa

12 Item deus praecipit sorti quod velit a et sortes non vult a
17igitur sortes peccat consequentia est bona et cum antecedente stat quod sortes nullum habeat actum voluntatis quia stat cum prima
18parte quod nullum habeat voluntatis actum transgreditur et sic sortes nullum habet voluntatis actum et tamen peccat
19igitur pure omissive quia peccat et non per actum igitur

Responsio Adam

13 Contra arguitadam primo deus nullum etc ultra
20arguit adam primo deus nullum remunerat per declinare praecise igitur nullum dampnat per non facere
21bonum praecise
consequentia tenet quia deus promptior est ad remunerandum et miserendum quam ad dampnandum
22antecedens probatur quia ad impletio praeceptorum negativorum non est sufficiens nisi per actum aliquem positivum

14 scilicet nisi sit actualis
23mali detestatio non est prohibitionis vel praecepti negativi adinpletio quia alias sequeretur quod quilibet infinite
24mereretur qui esset in caritate quia infinitorum malorum prohibitorum nullum facit igitur infinita praecepta
25adimplet igitur infinite mereretur Item dato praecepto nisi sit actualis contemptus non videtur esse transgressio
26Secundo omnis iustitia est positiva operatio vel boni vel positivo declinatio mali igitur omnis iustitia erit
27positiva operatio boni mali vel positivus declinatio mali boni

Responsio ad Adam Guillelmi Altissiodorensis

15 Respondet auticiodorensis negando consequentiam et quasi simul
28ad utrumque scilicet negando utramque consequentiam primo ad 2m omnis iustitia etc causa est quia ad veritatem plus
29requiritur quam ad vicium vel viciose operandum Ideo dicit philosophus quod difficile est attingere signum
30Infinitis autem modis contingit a signo recedere Ideo bonitas consistit in conformitate ad rectitudinem rationis
31vel divinae legis cuius obliquitas infinitis modis potest contingere ad bonitatis actum nedum requiritur bonitas
32ergo sed etiam concursus omnium circumstantiarum bonarum debitarum esse secundum dictamen rectae rationis Ad malum
33sufficit quod sit malus degenere vel sufficit defectus circumstantiae debitae in esse unde nulla iustitia
34est quin ponat aliquid positivum et aliqua in iustitia potest esse sola privatio vel carentia debitae circumstantiae

Responsio Adam

16
35Contra hoc replicat adam ponendo casum quod alicui existenti in caritate praecipiatur quod nullum habeat
36ex quo casu vult deducere quod sicut contingit peccare sine actu positivo ita mereri et per consequens solutio
37invalida quia supponitur quod sit in caritate et per consequens si concedas unum etiam habebis reliquum
38concedere

Responsio Plaoul

17 Respondetur quod casus non est possibilis de lege communi scilicet quod detur praeceptum etc quia quod aliquis obligetur
39ad non diligendum deum super omnia pro mensura temporis repugnat legi statute igitur illa obligatio
40non est possibilis secundum legem currentem quia loquimur secundum legem statutum

18 Secundo potest
41dici quod in isto casu meretur nullum penitus producendo actum sed quia hoc est contra communem legem ideo
42non repugnatur solutio

19 Tertio potest dici quod stante hoc casu quod staret quod creatura mereretur
43per aliquem actum positivum quo velit conformare praecepto Dato igitur ex in advertentia excusaretur
44et meretur scilicet ex inconsideratione habitudinis sui actus ad praeceptum et obediendi promptitudine etc

20 E168v
1ultimo diceretur quod ex casu suo non sequitur quod creatura mereatur vel demereatur nam ibi esset
2specialis positio casus quia non sequitur ex lege et est propter legem unde consequentia non valet sortes operatur
3ex caritate igitur meretur vitam aeternam ideo si ponatur casus extra legem Respondendum est secundum rigorem
4logice Sed bene sequitur iste diligit deum super omnia ex caritate et lex posita stat igitur etc quia simpliciter
5loquendo staret quod deus non vellet actum illum praemiare et sic patet ad rationem adae

Secundo obiectio

21 Secundo arguitur si voluntas
6potest esse sine actu et pure omissive peccare in aliquo tempore eadem ratione in duplo et in triplo et
7sic per totam suam vitam et sic voluntas potest semper stare sine actu

22 Respondetur dupliciter primo quod absolute
8consequens non videtur inpossibile non dico de primis motibus naturaliter ab obiectis causabilibus sed de liberis non videtur
9inpossibile quin possit voluntas sine actu stare et qua ratione respectu primi dictaminis eadem respectu 2i et sic consequenter

23
10Aliter respondetur quod non sequitur voluntas respectu huius obiecti nunc sibi praesentati potest nullam habere actum ergo
11semper potest sine actu persistere et hoc ratione humanae fragilitatis quia licet respectu cuiuslibet potest elicere
12et respectu huius potest elicere vel non non tamen est in potestate sua simpliciter non elicere stante praesentia obiectorum

Tertia obiectio

24
13Arguitur iterum per aliam rationem contra conclusionem quam facit alius doctor quia sequeretur quod peccatum es omis-
14sionis esset infinite modicum et infinite remissum per consequens minus grave quam veniale Probatur
15consequentia sit ita quod sorti et platoni sit datum praeceptum quod eliciant actum circa obiectum a et sit ita quod sortes ommit-
16tat pure negative nullum actum eliciendo plato vero compositive contemplando nolendo actum elicere circa a arguitur
17sit plato peccat praecise finito nolendo scilicet facere a et sic actum remissiorem nolendo eliceret minus pec-
18caret et sic consequenter et quantum venerit gravius peccabit quam sortes igitur sortes infinitum modicum quia pecca-
19tum platonis includit aliud omissionis et ponit aliud positivum commissionis

25 Respondetur negando
20consequentiam ad probationem quia plato peccat solum peccato finitae malitiae concedo et minus peccaret eliciendo
21etc concedo sed non est in eadem proportione remissius ita quod plato peccat circa latitudinem non tota latitudo
22malitiae est in intentione actus igitur etc quia intentio actus non est tota malitia quia non proportionabiliter latitudo malitiae
23correspondet praeter latitudinem intentionis actus quia plato correspondet praeter hoc omissio et sic illud est pars
24scilicet positivum ut si indigito sortis auferatur medietas propter hoc non efficitur in duplo minor
25et sic in proposito quia tota latitudo malitiae non est nisi pars culpae

Quarta obiectio

26 Consequenter arguitur contra 3am propositionem Et inducitur
26prima ratio facta in principio quaestionis nam voluntas per sic resistere ut frequenter habituatur et facilitatur
27ad melius postea resistendum ergo per actum positivum consequentia patet quia habitus non generantur nisi ex actibus
28igitur si generatur habitus sequitur quod ex actibus igitur non per purum non velle

Responsio

27 Respondetur multipliciter primo quod in isto casu voluntas
29non habituatur ad resistendum nam hoc convenit sibi ex sua intrinseca libertate quod proposito illecebra
30potest nullum actum elicere igitur nullum actum eliciendo non habituabitur sed semper ex intrinseca libertate sua
31provenit quod potest non consequi

28 Secunda dicitur quod ut plurium voluntas resistit per actum tunc non habituatur
32ut dictum est

29 Tertio diceretur quod non est necessarium quod habitus semper producantur ex actibus quia licet ad actus
33sequantur habitus non oportet quod actus producat habitus Secunda dato quod omnis actus relinqueret habitum
34tamen et creabilis sine actu scilicet per voluntatem sive positive sive negative se habeat producit dispositionem
35per quam facilitatur dum alias contingit obiectum occurrere

30 Quarto diceretur et magis apparens
36et mihi magis probabilis responsio quod in isto casu quod in voluntate nullus penitus generaretur habitus
37Secundo in intellectu generaretur habitus scilicet dictatus huic esse resistendum vel hoc non esse prosequendum qui
38habitus ratione suae intensionis iuvat voluntatem ad resistendum et dictat hoc nunc non esse prosequendum
39et sic hoc est verum quod intentio notitiae actualis vel habitualis iuvat voluntatem ad intentionem
40actum producendum et sic est talis habitudo intellectus ad voluntatem quod et actus et habitus iuvant scilicet
41qualitercumque contingit voluntatem se habere vivaliter per intellectum conformiter dictant

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 128, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio128 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 167v-168v (http://scta.info/resource/ppr-lectio128/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio128/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio128/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 128, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 128, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]