Lectio 34, de fruitione [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | March 10, 2018

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 4.0 License

ppr-lectio34

Sources: E: Erlangen

Lectio 34, de Fruitione [Erlangen Transcription]

Quod in nulla creatura sit ponenda felicitas

1
5Alia lectio est de materia fruitionis
6Consequenter declarari oportet primam esse bonitatem cuius adeptio perficit affectum
7quae semper simpliciter se est diligibilis

2 Circa hoc alias allegabatur Augustinus 11o
8de civitate dei capitulo primo qui narrat verronem posuisse centum et 88o
9sectas varias philosophorum de felicitate humana Ita quod humana investigatio
10Numquam suffecit ab initio inquirere in quo consistit felicitas humana et ideo indiget theologica
11sapientia ipsam dirigente Et istam materia tradit magister in prima distinctione primi Probatur ratione quia
12in nulla creatura sit ponenda huiusmodi felicitas

Primo ratio

3 et ex hoc habitudine creaturae ad deum secundum
13se nam nulla creatura sufficit sibi ad esse nec ad bene esse

4 primum patet nam creatura est in
14materia dependentia respectu dei quam ae accidens respectu substantiae unde quasi deus est sustentatio
15creaturae et ideo creatura indiget deo ad modum loquendi liquidi indigentis sigillo ad observationem
16figurae sigilli scilicet quod non 2m patet ex primo

5 Secundo proportionalis est habitudo causarum
17illarum efficientium ad suos effectus sicut finalium ad suos effectus sed constat eviden-
18ter theologo quod causa secunda non sufficit sola ad ponendum effectum inesse ergo nec finalis est
19sufficiens quod per se ordinetur ad ultimum bonum

6 Ita quod nulla causa secunda est eu essentialiter finis et
20per consequens nulla creatura potest quietari in creatura

Secunda ratio

7 Tertio in nulla creatura reperitur
21plenitudo bonitatis igitur consequentia nota antecedens notum est Etiam remotio omnium perfectionum debet esse
22in illo in quo debet esse terminus beatitudinis finalis

8[omitted]

9[omitted]

10 Item de ratione ultimi finis propter se diligibilis
23est quod plenitudo causalitatis effective et finalis per modum cuiusdam circularis habundantiae modo
24nulla creatura est huiusmodi scilicet plenitudo fontalis et primaria Boetius in 4o de consolatione
25"Reputo teneri sive boni non aliter durare quae nunc" etc igitur in solo deo qui est fontalis
26bonitas et primaria seu principium totius boni stat beatitudo finalis Ideo non sine causa scriptura
27vocat deum alpha et omega id est principium et finem

Conclusio: quod Deus est summa bonitas

11 Sequitur evidenter quod deus summa bonitas
28mentis quietativa tanquam finis ultimus in quo ponendus est finis laetitiae et hoc vocatur
29frui Et ideo magister sententiarum usus est istis terminis frui et uti Et cepit ab antiquis et
30specialiter aromanis Ista materia tractata est in scripturis sub aliis terminis unde
31dicitur diliges deum tuum ex toto etc Et istud mandatum dixit salvator maximum
32esse in lege et 2m proximum sicut te ipse unde dilectio dei ex toto corde etc propter
33se absolute absque hoc quod ordinet illam dilectionem ad aliquod esse fruitio Consequenter praecepit
34diligere proximum Breviter dilectio rei propter deum vocatur usus et sic ista materia est tra-
35dita in evangelio etiam in antiquo testamento

Quomodo Deus debemus diligi toto corde et proximus est diligendus

12 Nota restat aliud quam quod deus debet diligi propter
36se et proximus propter deum Breviter diligere deum super omnia in generali est ipsum diligere non
37referendo illam dilectionem ad aliquid aliud nec ad se ipsum sed praecise ad deum diligere crea-
38turam eo modo quo praecipitur est ea debite uti etiam propter deum Advertendum
39quod sunt multae difficultates in ista materia propter aquivocationem terminorum et aliquando capiuntur
40uno modo quod aliquando aliter et quomodo capiuntur in processu doctorum sic diversimode capientium

Distinctio termini

13
41Frui aliquando capitur generaliter pro actu potentiae appetitivae sive sensitivae sive intellectivae cum delectatione
42tamen et sic animalia dicuntur frui cibo et sic capitur saepe in scriptura sed non sic in proposito

14 E48r
1Secundo modo capitur magis stricte pro omni actu voluntatis quo aliquid diligitur propter
2se sine relatione actuali ad aliud et sic aliquis posset frui creaturis sicut dicitur
3ab aliquibus de virtutibus scilicet sine relatione actuali

15 Tertio magis stricte pro actu dilectio-
4nis voluntatis respectu alicuius obiecti irreferibiliter actualiter habitualiter in aliud

16 Isto 3o modo
5capitur hic Similiter usus capitur aliquando communissime et sic capitur in topicis Cuius
6usus bonus est ipsum quoque bonum est

17 Alio modo magis stricte pro acceptare vel de acceptare
7aliquid ab ipso fruendum

18 Tertio modo adhuc magis stricte pro acceptione vel deacceptione
8propter aliud quo fruendum est et sic dicitur contra abuti utrum sit idem actus fruitio et usus quo
9scilicet diligitur deus et creatura non est ad theologum

Rationes principales contra conclusionem

19 Pro declaratione materiae tota
10lex potest hic introduci et declarari quia dixit salvator Ab isto dependet tota
11lex Arguitur sic ex parte rationis humanae

Prima ratio principalis

20 humana anima est finita ergo potest quietari
12in aliquo bono finito

21 Confirmatur divina essentia movet beatum praecise finite ergo aliqua
13creatura in eadem proportione vel maiori potest movere creaturam et delectare

22 Confirmatur
14Quia praecise per divinam essentiam creaturae finite unde est modo creatura rationalis
15potest aliam creaturam in aliqua gradu facere bene esse et per aliam in duplo melius
16et sic consequenter ergo per aliquam creaturam melius quam per deum

23 Item creatura rationalis
17est in potentia obedientiali ad hoc quod quietetur in illo in quo deus velit eam quietari
18ergo etc

24 Confirmatur nam inclinatio creaturae ad beatitudinem ex quodam motio adextra
19ergo deus potest suspendere actionem suam respectu huius motionis et per consequens creatura non
20inclinabitur et per consequens potest inclinari ad aliud quo adepto quiescet

25 Item creatura
21magis inclinatur ad se quam ad deum patet primo quia ad se inseperabiliter quia non
22potest se odire nec actu nec habitu sed bene dum ut patet de daemonibus et sic videtur quod deus non sit
23finis naturae et si appetat hoc est propter se scilicet ut per deum bene sit sibi unde quaelibet
24res maxime appetit se permanere et quicquid appetit hoc est propter se conservari

26 Confirmatur
25Nam si deus esset finis naturaliter intentus tunc naturaliter posset addipisci patet quia deus
26et natura nichil faciunt frustra igitur etc

27 Confirmatur quia omnibus inferioribus speciebus provisum
27est ad quos naturaliter inclinantur acquirunt ergo sic etiam erit de homine

Secunda ratio principalis

28 Secundo principaliter
28arguitur sic quia huiusmodi madam de dilectione dei non videtur esse rationale nec est in potestate creaturae
29adinplere Oppositum est error pelagii

29 Item non est in libertate voluntatis huius-
30modi obiectum velle probatur generaliter nullus actus est in potestate libera voluntatis quia respectu cuiuscumque
31actus qui producitur aliqua est motio pruna a deo qua posita non stat voluntatem
32non agere sed illa motio non est in potestate voluntatis ergo nec effectus sequens quia
33si aliqua causa ponatur ad quam sequitur aliquis effectus et causa non sit in potestate voluntatis
34nec effectus modo sic est de prima causa quia nedum est causa effectuum ymmo etiam est
35causa movens 2m causam ad agendum Unde sequitur deus praemovet et vult quod voluntas inci-
36piat agere in hoc instanti et antecedens non est in potestate voluntatis humanae ergo nec consequens
37Quod sequitur patet quia alias voluntas dei est frustrabilis quod non est dicendum

30 Item
38nulla persona divina est obiectum fruibile ergo nec deus consequentia tenet quia nullus est deus quin sit aliqua
39persona antecedens quia si pater est obiectum fruibile tunc filius fruetur alio a se et etiam essent
40tria obiecta et non unicum

31

32 Item deus est diligendus propter beneficia ergo beneficia magis
41antecedens patet beatum bernardum bene dicentem diligimus deum quia prior dilexit nos et sic propter beneficium

33
42Item david propter retributionem dicit se servasse legem dei et per consequens retributio vel
43aliud bonum dicitur esse causa finalis quorum diligitur deus

34 Item si propter bonitatem
44deus esset diligendus sequeretur quod proportio bonitatis et diligibilitatis E48v
1corresponderet sibi mutuo et sic homo deberet plus diligere angelum quam se etiam
2proximum quem staret se in caritate magis deberet diligere quam sit se existentem in peccato

35
3Item beatitudo illa non est summum bonum quia eius privatio vel carentia non est summe mala
4alias esset nobis summe male quod est falsum ymmo in nullo gradu est nobis malum ut videtur
5et per consequens beatitudo non est summum bonum

Aliae rationes

36 Alias rationes facit climiton.

37 Et quaerit
6si deus sit super omnia diligendus utrum finite vel infinite Si finite solum stabit
7quod magis proximum quam deum si infinite tunc non possumus ad illum gradum attingere

38
8Item si sic tunc inaequaliter diligentes aequaliter mererentur ex caritate probo vicem
9in isto casu

39 Sunt sortes et plato quorum quilibet diligat a gradu Et praeter hoc sortes
10velit diligendo deum adimplere praeceptum dilectionis dei vel igitur aequaliter me-
11rentur vel inaequaliter Non aequaliter quia circumstantia volendi inplere praeceptum
12dei addit aliquid meriti Ponatur etiam quod plato intendat actum suum dilectionis usque ad
13aequalitatem deinde sortes intendat actum suum quo vult adinplere praeceptum sic quod in
14aliquo gradu plus mereatur quam plato et deinde plato intendat actum suum dilectio-
15nis usque ad aequalitatem et sic consequenter usque plato diligat summe deum et sortes remisse
16scilicet uno gradu praecise sicut positum est Tunc isti duo merentur aequaliter et unus eorum
17diligit summe deum et alter remisse

40 Circa primum articulum Climitonis erunt
18multa puncta tractanda ex parte obiecti etiam potentiae scilicet definitatione unde
19utrum humana capacitas sit finita vel infinita sunt diversae opiniones et utraque tantum
20est probabilis unde potest ymaginari quod inesse capacitatis sit anima humana infinita
21formalior ratio incontrarium est ista quia esse perceptum est denominatio rationis simpliciter
22ergo non potest creaturae limitate nisi limitate competere quia nulla denominatio perfectionis
23simpliciter potest alicui finito infinite competere

41 Item alia denominatio est de pastoribus et nobili-
24oribus modo semper posteriores communicantur in remissiori gradu alicui finito
25semper gradus posterior includit gradum denominationis priorum unde ymaginando
26ordinem perfectionum essentialium siv a parte rei sive a parte terminorum ut esse ens ista est communissima
27deinde est vivens deinde esse perceptivum deinde intellectivum ymaginantur quod quaelibet de-
28nominatio posterior praesupponit priorem secundum aliquem gradum ut si communicetur denominatio
29posterior secundum aliquem gradum ymaginantur de qualibet alia denominatione perfectionis
30simpliciter correspondent tot gradus vel tantus gradus in quanto gradu posterior
31est communicata Ista est quod quilibet gradus esse perceptivum habet annexum gradum
32entis et sic de aliis denominationibus prioribus et sic si esset infiniti capax esset infinite
33ens infinite vivens et sic de aliis

42 Ista opinio prima facie habet pro se philosophum in 3o de anima com-
34parantem sensum ad intellectum quia intellectus quanto excellentius intelligentiae intelligit
35tanto aptior est ad intelligendum aliud et sic non de sensu Et sic quanto potentia
36perceptiva magis capit tanto est vicinior et potest magis et magis percipere et
37per consequens infinita potest

43 Breviter sustinendo quod infinite sit capax Respondetur ad rationes
38quod removenda est una distinctio alias posita vicem quod aliquae sunt denominationes mere essentiales
39prima est entis et capiuntur abstracte a convenientia rerum inter se et ad deum Deinde a convenientia
40etc Et iste habent primum ordinem inter se de istis concedendum quod nulla est infinite
41communicabilis creaturae

44 Aliae sunt quasi modales et accidentales et huiusmodi possunt
42intensius vel remissius communicari eidem rei ut esse activum et huiusmodi unde illa communi-
43catur eidem rei intensius vel remissius 2m beneplacitum supremi imperatoris ut illa
44conpeteret accidenti et non mere primae quae tamen est superioris speciei et sic esse activum est de-
45nominatio extrinseca et modalis Aliquae se habent tamquam proprie passiones de illis E49r
1forte loquendum est sicut de primus Et sic consequenter esse perceptivum est denominatio modalis extrinseca
2sicut non videtur repugnare quod deus communicaret angelo causalitatem respectu cuiuscumque effectum
3ad extra producibilis non tamen ut in propria virtute sufficienti quia hoc est inpossibile et sic illa de-
4nominatio non est essentialis nec modalis propria sed modalis accidentalis Restat difficultas
5Capiamus esse perceptivum ut sit denominatio essentialis pure vel tamquam passio utrum tunc etc
6Sine dubio sic est communicabilis creaturae solum finite licet infinite caperet vel
7potest capere et infinite intense Nam quantum ad gradum potest infinite capere et infinite
8et intense non tamen esset infinite perceptiva

Conclusiones

45 Circa textum distinctionem 32am

46 Advertendum
9quod spiritus sanctus procedit per modum amoris et amore debet esse vinculum duorum et ideo quantum
10ad hoc habet rationem quasi distincti Non est autem de ratione sapientiae sic quod copulet inter diversa ideo de
11ratione amoris magis est reportare distinctionem sic conceditur quod diligant amore producto

47 Alia ratio
12est usus loquendi ecclesiae quem debemus tenere quia tempore doctorum forte potuit consurgere
13heresis ex uno modo loquendi licet esset verus et talem evitabant doctores resolvendum
14tamen ad conceptum et intellectum bonum etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Fruitione, Lectio 34, de Fruitione (http://scta.info/resource/ppr-lectio34 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 47v-49r (http://scta.info/resource/ppr-lectio34/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio34/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio34/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 34, de Fruitione [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 34, de Fruitione [Vatican, Pal. lat.]