Lectio 39, De fruitione [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | April 29, 2018

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 4.0 License

ppr-lectio39

Sources: E: Erlangen

Lectio 39, De fruitione [Erlangen Transcription]

Quae sit intrinseca ratio diligibilitatis Dei?

1
6In alia lectione
7Postquam in praecedentibus ostensum est quae sit intrinseca ratio diligibilitatis dei nunc ostendendum est quasi
8per effectum et ex radicibus praedictis scilicet ex habitudine creaturae ad deum etc.

Quod creaturae ad Deum et viceversa est summa propinquitas

2 prima suppositio
9quae sequitur ex praedictis quod creaturae ad deum et viceversa est summa propinquitas ex qua debet
10consurgere summa ratio diligibilitatis Resolvendo naturam si pater carnalis quia est
11causam filii ex quo censeatur propinquius filio scilicet quod dat filio esse in infinitum magis
12ebet deus dici propinquus creaturae ratione productionis et ratione conservationis

Quod in infinitum in Deo reperitur maior causalitas paterna et materna superna amicitae beneficientiae, et purae honestatis, delectabilis, et utilis quam in quocumque Patre carnali

3 Sequitur quod in infi-
13nitum plus reperitur habitudo paterna materna fraterna habitudo licite amicitiae amoris
14honesti delectabilis et utilis quam in creatura quia creatura valde modicum facit ad hoc
15ymmo effectus vel creatura potuit produci a solo deo ita quod in deo est plena causalitas
16et sic omnis habitudo materna reperitur in deo in infinitum perfectiori modo quam in creatura
17Ita omnes habitudines licite amicitiae vel amoris reperiuntur in deo maxime respectu generis humani
18Sicut dicit magister lactantius et alii quod deus totum residuum fecit propter hominem etiam angelos
19unde creavit angelum ut homo ministraret licet quo ad speciem est superior Amicitia ostendit
20quia factus est homo nobiscum quantum est de beneficentia sua patet in opere creationis de hones-
21tate pulchritudine deletabilitate et utilitate patet quod in eo est status omnium bonorum aggregatione perfectus
22potest patet ex hoc quod congrue dicitur in oratione dominica pater noster quia in infinitum est nobis pater noster si com-
23parere ly pater noster quam sit pater carnalis qui nos genuit

Quo nos omnes essemus nobiles nisi sponte degeneraretur et sponte reduceretur in servitudinem[?] ultimam

4 Sequitur quod omnes essemus no-
24biles nec sponte degeneraremus et redigeremus nos in vilissimam servitutem patet quia habemus
25patrem nobilissimum actuum 77o ipsius enim genus sumus nos id est sumus de genere ipsius Sequitur
26admiranda peccati turpitudo scilicet relinquendo generis nobilitate et vis hereditarium et
27regnum infinitum servissime iustitiae subiciendo nos servituti et hoc in eius contemptum

Quod omnis malus est ignorans

5 Sequitur
28ulterius quod valde pulchre dictum est ab aristotele quod omnis malus est ignorans quia nisi oportet
29ignorantia numquam quis relinqueret generis sui nobilitatem et libertatem et subiceret se vi-
30lissime servituti convertendo se ad rem habentem oppositas conditiones rei quam quaerit quia
31nec rem boni nec pulchri nec honesti et sic de aliis est in peccato est ratio mali tristabilis et sic de aliis
32conditionibus oppositis conditionibus repertis in deo In omni peccato est quaedam tristia scilicet vel naturalis
33distincta vel ydemptice cum natura

6 Advertendum quod semper ex inclinatione una ab una parte et
34alia ab alia consurgit quaedam tristitia Et ideo omne peccatum habet rationem tristibilis Et hoc
35potest dupliciter ymaginari uno modo quod generatur ex repugnantia inclinationum consurgit aliqua
36tristitia quasi naturalis per modum primi motus Secundo potest ymaginari quia licet non cognosceret ex inclinationum
37repugnantia aliqua tristitia quae esset accidens distinctum ab huiusmodi substantia potest tamen ymaginari
38quod per sensum naturae percipiat tristabiliter

7 ut dicit wilhelmus parisiensis unde praeter quin-
39que sensus exteriores etiam interiores et potentiam intellectivam et volitivam ponitur instinctus
40naturalis qui ponitur esse per modum aequivalentis conditionis ad alium sensum et vocatur sensus
41naturae instinctualis per quem res percipit aliquid sibi disconveniens Iuxta quam ymagina-
42tionem salvatur quod sortes percipit inimicum alia perceptione quam perceptione sensus E55r
1scilicet ex terroris vel in terroris et quandoque insurgit error per modum effectus ad sensum naturae
2Aliquando experientia docuit quod huius sensus insit brutis ut percipiendo obiectum terribile et sic ex
3talibus inclinationibus sensus naturae percipit tristitiam quaedam ymmo tristatur et sic omne pec-
4catum est realiter tristabile scilicet vel tristitia quae est in sensu naturae vel tristitia quae causatur in
5sensu cognitivo in bene disposito

Quod nihil ex nobis possumus tamquam ex nobis.

8 Sequitur quod ex nobis nichil possumus tamquam ex nobis patet per
6apostolum nihil etc patet ex habitudine quam habemus ad deum quod creatura nichil sufficit per se
7ita deus est nostrum esse reparari etc saltem causabiliter Pro intellectu doctorum advertendum
8quod aliqua dicuntur fieri secundum communem cursum naturae proportionaliter sicut in pollitiis
9sunt ministri et illa quae fiunt per eos secundum exigentiam minorum officiorum suorum dicuntur fieri
10etiam consequenter in naturalibus et institutio secundum quam si aliqua fiant dicuntur naturaliter et secundum communem
11cursum naturae et si varietur illa institutio vocatur super naturalis

9 Circa hoc restat
12dubium utrum ex puris naturalibus scilicet secundum institutionem naturalem creatura possit aliquid per se
13agere videtur quod non adiuncto peccato originali patet quia per id genus humanum est quasi incarceratum
14et per hoc postea fundabo quod creatura non potest aliquid id de gratia

Quod optima est habitudo subiectionis creaturae per actus virium superiorum

10 Sequitur quod optima est habi-
15tudo subiectiones creaturae per actus virium superiores patet quia tunc optime se habet regimen
16animae quin ibi est pax illarum scilicet si inclinationes sunt conformes tunc est pax

Quod sic Deo subici est realiter nobilitari

11 Sequitur quod sic deo
17subici est realiter nobilitari patet quia realiter homo est effici filium dei et per consequens iuxta
18dictum apostoli est effici heredem regni etc

Quod in creatura habitudo subiectionis est nobilior quam habitudo denominationis

12 Sequitur quod in creatura habitudo subiectionis est nobi-
19lior quam habitudo dominationis unde creatura potest habere duplicem habitudinem

13 unam ad
20res infra se in quibus dominatur etiam iuste et quas dirigit in suos fines

14 Aliam ad deum
21ut ei subicitur Sed huius habitudo creaturae ad deum est nobilior quia ex illa consurgit
22summa perfectio in creatura et sic non est de alia

Quod melius est animae Christi Deo plene subici quam toti mundo dominari vel hypostatica unione Deo uniri

15 similiter quod melius est animae christi per plene deo
23subici quam toti mundo dominari vel deo ypostatice uniri patet quia dominari toti mun-
24do et uniri deo ypostatice non sunt de intrinseca ratione felicitatis Item quod si esset praecise
25unita deo ypostatice et esset domina creaturarum aliarum non esset felix

Quod nobilius est servire quam dominari quantum ad creaturam

16 Sequitur quod no-
26bilius est servire quam dominari et hoc quantum ad creaturam ideo dicitur servire deo est regnare
27id est excellentissimus modus et perfectissimus Sequitur quod regnare non habet proprie nobilitatem
28nisi ex subiectione scilicet respectu dei

Quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad Deum quantificatur eius nobilitas

17 Sequitur quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad deum quan-
29tificatur eius nobilitas sic quod quanto magis deo subicitur tanto est nobilior et
30hoc quantum ad nobilitatem radicalem unde principes aliquando denominantur nobiles sed
31alia est deno nobilis radicalis

Quod praelati et doctores ad maiorem gradum subiectionis obligantur

18 Sequitur quod praelati et doctores ad maiorem gradum
32subiectionis obligantur quam alii inferiores doctores in quam ex gradu et notitia
33nam ex cognitione dei et habitudine ipsius ad deum consurgit subiectio Praelati obligantur
34officio seu ratione offici et maioris et docti ratione cognitionis

Quod sunt varii gradus subiectionis

19 Advertendum quod sunt varii
35gradus amoris dei et subiectionis ad ipsum

20 primus et supremus est actualiter et continue
36velle sustinere quidquid deo placeret etiam annichilationem etiam perpetuum cruciatum vel quodcumque
37aliud ymaginabile penale et continue esse in huiusmodi actu et diversificaretur secundum
38intentionem actus volendi quia sic volendo staret quod intensius et intensius continue
39vellet sustinere et per volitionem alterius speciei

21 sed quantum est ex parte obiecti iste est supremus
40gradus infimus gradus est velle facere quidquid deus praecipit et velle vitare
41omne illud quod deus praecipit vitari vicem omne quod tenetur facere et vitae consimiliter istud
42quod tenetur vitare et ad istud quilibet homo obligatur ex praecepto Consequenter secundum
43gradus statuum augetur obligatio praelati et docti plus obligantur etiam religiosi
44ratione suae professionis Consequenter summus pontifex ad summum obligatur

Quod ad Deum diligendum fruitione in via non obligamur in primo modo nec ad primum gradum subiectionis

22 Sequitur E55v
1Quod ad deum diligendum fruitive non obligamur primo modo nec obligamur ad primum gradum
2quia nusquam in sacra scriptura hoc reperitur Advertendum quod si occurrat talis materia iuxta primum
3modum homo debet se suspendere ab illa et debet eam tollere et non iudicare ita quod non
4obligatur ad habendum in illa materia aliquem actum allectum sed potius suspensivum

23 tamen
5si haberet huiusmodi actum volendi esset valde meritorium sed non est tutum elicere tales actus

Quod electio adnihilationis vel perpetui cruciatus contingit dupiliciter

24 Adver-
6tendum quod cum electione huiusmodi annichilationis vel cum volitione suscipiendi perpetuum cruciatum
7Contingit dupliciter creaturam se habere

25 uno modo quod absque remorsu virium superiorum
8et inferiorum habeat huiusmodi volitionem

26 Alio modo staret quod esset aliqua rebellio in viribus inferi-
9oribus et sic stat in caritate quod aliquis habeat motus contrarios et tamen talis creatur habeat
10efficacem volitionem

27 utrum aliqua possit esse quae posset sic velle absque remorsu
11quocumque vel inclinatione naturali Tenendum est quod sic ut patet de anima christi quia ibi omnia con-
12formabantur divinae inclinatione Item ibi fuit plena obedientia virium inferiorum
13respectu superiorum virium christi sic quod vires inferiores non potuerunt ex nec in actu
14nisi secundum subordinationem ad superiores

28 Patet quomodo deus est summe diligendus ex habitu-
15dine intrinseca et extrinseca

Conclusiones

29 Circa distinctionem 37am prima conclusio Deus est in omnino natura
16essentialiter principaliter et potentialiter et non incipit noviter esse in aliqua nisi per accidens scilicet quia incipit esse
17in eo unde dici brangwerdini quod deus est in spatio infinito ymaginario extra caelum

30
18Secunda deus est in spiritibus et animabus per gratiam et maxime in anima christi unde ibi dicitur
19esse magis ubi magis operatur sicut anima humana plus operatur in una parte quam
20in alia et nobiliori modo

31 Tertia conclusio ubicumque deus inhabitat et non econtra unde inhabitare
21est speciali modo se habere sicut in sanctis

32 Quarta conclusio Deus antequam res essent erat in se
22ipso et semper fuit

33 Quinta conclusio deus est habitator quorundam non cognoscentium ipsum
23patet de parvulis baptizatis unde virtute sacramenti infunduntur virtutes theologicae
24cuilibet baptizato

34 Sexta conclusio licet deus sit ubique non tamen sordibus rerum inquinatur sicut declarat
25magister in littera de radiis solaribus

35 Septima conclusio non est dimensive et circumscriptive in loco

36
268va conclusio Deus nullo modo est mobilis nec localiter etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Fruitione, Lectio 39, de Fruitione (http://scta.info/resource/ppr-lectio39 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 54v-55v (http://scta.info/resource/ppr-lectio39/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio39/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio39/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 39, de Fruitione [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 39, de Fruitione [Vatican, Pal. lat.]