Lectio 43, De fruitione [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | July 09, 2018

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio44

Sources: E: Erlangen

Lectio 44, De fruitione [Erlangen Transcription]

Rationes contra illud quod Deo solum fruendum est

1
22In alia lectione
23Pro clariori intellectu dictorum inducam rationes probantes

2 primo quod impossibile est
24eundem actum esse usum et fruitionem

Prima obiectio: Quod non impossibile eundem actum esse usum et fruitionem

Primum

3 Arguitur primo sic nam rationes obiectales
25usus et fruitionis differunt specifice ergo etiam actus illi consequentia tenet quia actus distinguuntur
26per obiecta antecedens probatur quia ratio obiectiva usus est referibilitas et ratio fruitionis est irreferibilitas modo
27istae sunt rationes totaliter oppositae

Secundum

4 Secundo nam si ita esset quod usus esset fruitio idem
28esset causa sui ipsius probatur consequentia nam dilectio fruitiva est causa dilectionis usus nam si diligo deum
29ut diligo creatura propter deum usu ordinato dilectio creaturam propter deum

Tertium

5 Item sicut se habet
30dilectio ordinata creaturae ad deum ita odium dei mali ordinatum se habet ad deum Ideo si
31dilectio creaturae est dilectio dei realiter etiam odium creaturae erit odium dei

6 posset confirmari
32per illud quod propter quod unumquodque tale et ipsum magis

Quartum

7 Item pari ratione diceretur quod tristitia
33est gaudium et econtra nam ista videntur aliqualiter opposita

Quintum

8 Item dilectio creaturae propter
34deum quae est realiter usus potest desinere referre in aliud obiectum quia non videtur unde provenit
35necessitas referendi ergo non est formaliter et intrinsece dilectio dei quia si sic non posset referre in deum
36antecedens probatur quia non videtur impossibilitas quod suspendatur vel tollatur huiusmodi relatio

Secunda obiectio: Quod creatura est fruendum

primum

9 Deinde
37probatur quod creatura est fruendum quia creatura est propter se diligibilis consequentia consequentia ex dictis antecedens probatur
38primo quia sicut creatura habet entitatem absolute contemptibilem Ita habet bonitatem proportionalem absolute
39diligibilem quia ens et bonum convertuntur Ideo sicut habet entitatem absolutam ita bonitatem quo
40dato huiusmodi bonitas diligeretur propter se etiam licite ex quo esset absoluta

secundum

10 Confirmatur Quia ita
41virtutibus videtur esse fruendum igitur probatur antecedens virtutes sunt propter se diligendae ut tenet
42per magistrum prima distinctione ubi dicit hoc expresse quia habent propriam dilectionem gaudium et perfectionem
43in se

tertiam

11 Item aliud a deo est dilective perferendum deo igitur alio a deo est fruendum E61r
1probatur antecedens quia in casu quo sortes frueretur deo et videretur proximum in extrema necessitate constitutum in illo
2casu sortes teneretur subvenire proximo et relinquere fruitionem dei igitur in illo casu proximus est deo prae-
3ferendus unde in illo casu tenetur suspendere actum fruitionis

quartam

12 Item plus diligitur tota multitudo
4civium caelestium incluso deo qui ipse deus tamen illa non est deus ergo alia a deo sunt magis
5diligibilia quod plus diligatur constat quia ratione aliorum partium additur aliquis gradus di-
6lectionis quia additur aliquas gradus delectationis quia ratione concivium additur aliquis gradus delecta-
7tionis etiam dilectionis

quintum

13 Item christus est magis diligendus quam pater in divinis ergo pater non est summe dili-
8gendus probatur antecedens nam christus diligitur aequali dilectione tamquam deus sicut pater et etiam diligitur quia
9proximus

sextum

14 Item secundum opinionem illorum qui ponunt quod christus est constitutum quoddam ex natura
10humana et supposito divinae illud aggregatum videtur plus diligendum et habet rationem simplicis obiecti igitur debetur
11sibi maior dilectio

septimum

15 Item creatura est fruendum patet in casu ubi angelus sathanae(satanae) transferret
12se in speciem angeli lucis Aliae rationes sunt inducendae de quibus supersedeo usque ad aliam
13lectionem

Solutiones ad primam obiectionem

Ad primum

16 Pro solutione primae rationis

Primum

17 dico primo quod ubi obiecta non concurrunt inmediate ad
14causationem actuum et obiectorum Primo patet de actu divino adintra sive cognoscendi sive appetendi
15ille non dependet ab obiecto ergo est unicus adaequate respectu omnium obiectorum ymmo idem est actus omnia
16cognoscendi et omnia volendi simul et ideo ubi actus non dependet ab obiecto non est neccessaria distinctio actuum
17sicut obiectorum Item declaratur de notitia beatifica creata qua beatus videt verbum et creaturam
18obiecta sunt diversa et tamen actus est idem

18 unde conformiter ad hoc etiam actus revelationum non
19dependet ab obiecto ideo non habet talem neccessariam habititudinem quod sit respectu illius obiecti sic quod non possit
20esse respectu alterius unde actus fidei potest habere nunc illud obiectum postea aliud nec sequitur potest
21habere aliud obiectum ergo ille erit alterius speciei ut per fidem habetur assensus quod ante christus erit et potest esse
22assensus oppositi absque hoc quod varietur secundum speciem ymmo alias fuit declaratum quod idem
23actus potest esse obiectum plurium vel pauciorum et est radix illius quia non dependet ab obiecto

19 Item
24potest conservari de conceptibus universalibus et non habent obiecta nisi singularia et non variantur propter variationem
25illorum sed notitia universalis dependet principaliter a potentia abstractiva licet obiecta aliqualiter concurrant
26unde conceptus generis habet obiecta specifice distincta ex hoc non arguitur aliqua distinctio in illo conceptu

Secundum

20 dico
272o ubi obiecta causarent inmediate actus et essent causae principales vel totales in illo casu secundum
28distinctionem obiectorum esset distinctio actuum et secundum distinctionem specificam obiectorum esset distinctio specifica actuum

21 Et
29hoc intendit aristoteles in proposito respectu fruitionis et usus nullum obiectum obiective concurrendo est causa
30principalis vel totalis Sed obiective concurrendo et naturaliter mere ita esset ubi obiecta essent concurrentia
31principaliter vel totaliter sed in proposito non est sic quia respectu fruitionis creaturae hic in via deus non concurrit
32obiective et in patria licet concurrat tamen libere et sic fruitio viae causatur a potentia principaliter concurrente
33gratia et notitia habitudinis creaturae ad deum Si obiciatur de distinctione actuum in patria dicitur quod respectu eiusdem obiecti
34mere libere concurrentis causentur actus specifice distincti unde valde bene stat quod in patria respectu eiusdem
35obiecti sint habitudines seu actus diversis beatis specifice differentes et hoc ratione causae liberae agentis
36et ipsa eadem modo se habens potest elicere actum volendi vel nolendi indifferenter respectu eiusdem obiecti
37unde de consideratione liberae causae esse est quod eodem modo se habendo potest in varios effectus et sic apparet
38quod non oportet quod propter diversas rationes obiectales sint etc

Ad secundam rationem

22 Ad 2am quando dicitur sequetur quod idem esset actus
39causa sui ipsius negandum est de causa effectiva quia nichil potest se facere ut sic / ad probationem dilectio
40dei etc est causa etc dicitur quod non oportet ita esse generaliter quia stat quod idem actus voluntatis sit vel
41odium mali vel dilectio creaturae ergo non oportet quod alia distincta dilectio dei praecedat in voluntate
42et sic nec oportet quod omnis usus sit affective a distincta dilectione dei unde staret quod aliud praesentaretur E61v
1tamquam valde malum et voluntas non haberet in se aliquem actu elicitu et voluntas
2eliceret actum volendi respectu illius Etiam creatura potest praesentari intellectui

23 et intellectus potest dictare
3quod sic diligenda et voluntas potest se sub conformare illi dictamini

24 Advertendum quod licet sit idem actus
4usus et fruitio habent tamen duas habitudines unam secundum quam fertur creatura in deum Alia secundum
5quam ordinatur secundum primam et si ponerentur distinctae res concederetur quod primus modus esset causa
6sic se habendi respectu secundi modi unde ex habitudine dilectionis dei consurgit habitudo dilectionis
7proximi propter deum Tamen per huiusmodi diversas habitudines et diversos modos non oportet ponere diversas
8causalitates unde de natura sua ita movet

Ad tertium

25 Ad 3am de odio naturae consequentia et dico quod usus
9qui est dilectio creaturae ordinata est realiter dilectio dei et fruitio quia dilectio habet deum pro obiecto
10sed non est sic de odio quia habet duo obiecta distincta quia si sit ordinatum habet finem pro obiecto et finis
11habet rationem optimi ideo oportet quod habeat obiectum habens rationem optimi

Ad quintum

26 Ad aliud quia dilectio creaturae
12quae est usus potest non referri et tunc remanebit dilectio creaturae Respondeo primo quod casus
13est impossibilis scilicet quod dilectio proximi quae est usus sit ordinata et non sit dilectio dei
14quia si im mutet tam intrinsecum est sibi inmutare afficiendo in deum sicut in mutat
15afficiendo in creaturuam Advertendum quod si idem actus adaequate posset ad plura vel pauciora
16im mutatare scilicet in casu quo istae habitudines essent separabiles ille actus inmutaret secundum habitudinem
17fruitivam quia illa est principior scilicet motio in deum Sequitur quod dilectio proximi est magis
18proprie fruitio quam usus patet quia illa habitudo est principior et prior scilicet respectu dei quam proximi

27
19Consequenter concurrere quod licet sit eadem res tamen est nobilior et intensior dei quam creaturae exemplum
20de visione dei et creaturae in patria quae est nobilior et intensior respectu dei quam creaturae et sic
21stat quod respectu unius magis perficiat quam respectu alterius et sic vel non sunt separabiles et si sint
22separabiles tunc manet habitudo fruitiva et sic prior potest moveri sive posteriori et non econtra

Solutiones ad secundam obiectionem

28
23Ad aliam creatura est fruendum negandum est quod ista sit summa perversitas secundum Augustinus etiam ordo
24rerum non permittit Ad probationem quia philosophus videtur dicere quod aliqua sunt diligenda
25proportionaliter se ergo etc Advertendum quod aliqua sunt quae conferunt de per se ad finis consecutionem
26sicut virtutes et habent ordinem Alia quae solum de per accidens ymmo de per se ob esset
27Alia sunt indifferentia verbi gratia Potio amara etiam veneno confert sanitatem per accidens
28quia removet humorem peccantem de per se esset nociva scilicet nisi reperiret subiectam taliter dispositivum
29et sic de per se talia sunt fugibilia ut venenum de per se est malum venenato est bonum quia
30venenum curat venenum Alia de per se conferunt et illa habent ordinem ad finem ut bonis cibus
31respectu sani Indifferentia dicuntur quae non prosunt nobiliter nec obstant notabiliter Ita in proposito
32aliqua sunt circa deum quae de directo conferunt ad finis consecutionem sicut virtutes ideo virtutes
33de per se sunt conferentes et participat rationem eligibilis et habet ordinem ad felicitates consecu-
34tionem ideo propter se id est per se sunt diligibilia et non per accidens licet per se tamen non denotat finem
35sed solum removet causam accidentalem et extrinsecam ymmo habet causam intrinsecam ratione ordinis
36quem habet ad finem

29 Ad aliam quia creatura habet intrinsecam bonitatem et est absolute conceptibilis
37ergo proportionalem bonitatem etc

30 de illo primo quod causatur perfecte concepta realiter habet
38habitudinem relativam ad deum Ita quod non contingit creaturam perfecte concipi nisi in relatione
39ad deum et ad suam cauam quia non nisi ut dependens a deo Sicut dixerunt multi de accidentibus
40quod non possunt concipi in habitudine ad substantiam unde wilhelmus parisiensis ponit quod deus
41est esse creturae

31 dico 2o quod dato quod creatura esset sic absolute conceptibilis nichilominus non sequitur
42quod sit absolute diligibilis Causa est quia licet ipsa sit intrinsece quaedam entitas non tamen est intrinsece E62r
1finis ergo ratio diligibilitatis non conpetit sibi intrinsece sed ratio entis quia non est essentialiiter bonum diligibile
2nam diligibilitas conpetit sibi sub ratione finis

32 Tertio dico dato quod creatura habeat
3intrinsecam diligibilitatem sicut entitatem tamen secus est de intellectu et voluntate quia intellectus potest considerare
4obiectum et veritatem absolute et voluntas habet bonum pro obiecto ergo non potest exire in actum suum
5deliberatum quin realiter actus eius terminetur ad aliquod statutum sibi pro fine et si nullum finem
6statuat in creatura peccat

33 Si referat in finem ultimum est usus debitus De illo ulterius quod
7creaturae multo evidentius clamat se non habere rationem finis quam non habere esse
8a se sed a deo ut patet per augustinus in de civitate dei et multis aliis locis In signum huius quasi generaliter omnes
9philosophi posuerunt deum esse causam in genere causae finalis quia dicunt aliqui quod deus
10non agit nisi ut amatum id est finis omnium agentium Ideo habitudo rerum tamquam in finem
11est evidentior quam habitudo ut a causa efficiente quia quasi omnes haec clamaverunt

Conclusiones

34
12Circa distinctionem 42am Advertendum quod eo ipso quod deus est universaliter perfectius vel illo concesso
13de deo secuntur omnes conclusiones quas ponit magister in distinctione prima conclusio quod deus est omnipotens
14et potest facere omnia sed non facit deus agit adextra volendo Contra aureolum

35 2a
15deus potest aliqua agere sive creatura et aliqua non sive creatura et hoc secundum talem modum
16de primo patet in creatione de secundo non stat quod fiat ambulatio et creatura non coagat vel
17cursus quia sequitur sortes currit igitur sortes coagit vel concurrit unde staret quod deus de solo moveret
18sic membra sed tunc sortes non diceretur currere deus non potest facere album quoniam albedo con-
19curreret nec hominem nisi materia concurreret de absolutis potest per se seu se solo postea ponit ordinem
20personarum In quinta conclusione dicit quod deus potest quicquid vult fieri et hoc est ratione suae libertatis

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Fruitione, Lectio 44, de Fruitione (http://scta.info/resource/ppr-lectio44 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 60v-62r (http://scta.info/resource/ppr-lectio44/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio44/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio44/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 44, de Fruitione [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 44, de Fruitione [Vatican, Pal. lat.]