Lectio 47, De fruitione [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | August 25, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio47

Sources: E: Erlangen

Lectio 47, de Fruitione

Rationes quod Deo fruendum est probat ex puris naturalibus

1
12Sequitur lectio alia
13Prius tactum est quod fruitio dei semper est cum caritate etc semper meritoria saltem
14in via et quod omnis usus ordinatus creaturae est fruitio dei et meritoria dilectio
15Arguitur contra hoc probando quod aliquis ex puris naturalibus possit deo frui et quin propter se
16ultimate diligere

Prima ratio

2 primo quod intellectus potest dictare ex puris naturalibus deo esse fruendum
17et voluntas huic dictamini potest se conformare ergo voluntas potest deo frui sive gratia ex
18puris naturalibus consequentia est clara prima pars antecedentis patet de puro philosopho qui ponit ex puris
19naturalibus quod deus est finis omnium et summum bonum et in intellectu practico potest practice dictare
20quod deo fruendum est Secunda pars patet ex libertate voluntatis nam praesentato sibi aliquo bono
21et dicatur sibi per intellectum quod illud bonum sit diligendum videtur quod possit se conformare illi
22dictamini

3 unde stante illo casu non neccessario difformabit si illi dictamini quia alias
23voluntas neccessario peccaret et per consequens minor vera Confirmatur nam nisi voluntas posset se con-
24formare huiusmodi dictamini extra gratiam sequeretur quod creatura posset cognoscere evidenter
25an esset in gratia vel ne patet consequentia quia si non posset actum conformem ad illud dictamen
26elicere erit meritorium concludendi quod sit in gratia unde ecclesiastes IXo capitulo nemo scit an odio
27vel amore dignus sit

Secunda ratio

4 Secundo circa finem ultimum sit sub ratione summi boni ostensum
28voluntati voluntas potest habere aliquem actum et non neccessario ordinatum ergo inordinatum
29Secunda pars patet quia cogeretur ad peccandum ut tactum est ergo ordinatum et ille actus
30erit fruitio quia deus non diligitur ordinate nisi fruitur

Tertia ratio

5 Tertio capiendo totam motivitatem
31quam habet gratiam in simplici persona ut esset adultus qui haberet solum gratiam baptismalem
32vel modicum amorem tunc huiusmodi caritas movet animam in certo gradu respectu dilectionis
33dei sed aliqua cognitio potest esse ita clare in non habente gratiam et iudicium potest esse ita clarum
34quod moveat magis quam huiusmodi gratia scilicet iudicium de potentia divina et eius bonitate
35quo stante sequitur quod huiusmodi notitia de dei bonitate movebit quam alia caritas

Quarta ratio

6
36Quarto arguitur fortiter de illo qui atteritur et disponit se ut liberetur a peccato iste
37dolet de peccato suo et iste dolor debet esse licitus et per consequens debet esse volitio dei mali
38scilicet peccati propter deum ergo erit fruitio dei unde habebit nolle refutativum peccati antequam
39sit gratiae infusio

Quinta ratio

7 Quinto arguitur apparenter nam existens in caritate per frequens actus fruitionis
40acquirit aliquem habitum qui remanet cessante caritate ergo huiusmodi habitus sufficit
41exire in similes actus quantum ad substantiam actuum licet non meritorios et cessante caritate
42non subito corrumpitur ergo corrupta caritate sufficit exire in actum diligendi deum
43super omnia licet non meritorie

Sexta ratio

8 Sexto iudaeus paganus zelo suae sectae exponit E66r
1se morti propter deum ergo fruitur deo nam magis diligit deum quam se ipsum quia praeponit deum vitae
2suae licet erret sicut haeretici aliquando passi sunt morte propter haeresim credentes tamen suam sectam
3esse salutarem et ad divinum cultum pertinentem ymmo neccessariam et sic videntur frui deo et
4tamen non sunt in caritate ymmo in statu dampnationis

Septima ratio

9 Septima sit aliquis non baptizatus
5meritus inter christianos qui forte credit baptizatus nec facit de hoc diligentiam iste
6exibit in consimiles actus et non habebit caritatem nec disponit se debite et sic eodem modo colit
7deum saltem quantum ad subiectis actuum in se sicut alii

Octava ratio

10 Octavo quaelibet creatura circa suum finem
8potest habere suam operationem perfectam unde omnia naturalia alia ab homine naturaliter operantur circa suam finem
9producendo suos effectus scilicet ex movendo ad sua loca naturalia et sic de aliis ergo etc sic erit de rationali cre-
10atura Item pars animae non cognitive seu quae non sunt cognitive id est anima ut est operativa mere
11naturaliter tendit in deum ergo volitiva noncum sit nobilissima potest tendere in ultimum finem non dico meri-
12torie et suum finem diligere

Nona ratio

11 Item in statu Innocentiae potuisset anima naturaliter deo frui et eodem
13debet species seu eiusdem speciei est nunc anima rationalis ergo videtur quod illa operatio naturalis non sit
14sibi remota

Decima ratio

12 Item voluntas naturaliter potest frui et non neccessario inordinate alias videtur naturaliter mala

Undecima ratio

13
15Item ratio naturalis dictat aliquid esse summe diligendum propter ordinem diligendorum et quod
16magis diligibile magis movet ergo summe diligibile magis movet quam aliquod aliorum
17ymmo maxime ergo voluntas naturaliter magis potest eo frui quam quocumque alio diligibile

Duodecima ratio

14 Item
18nisi sic hoc maxime esset quod non posset aliquid aliud magis diligere quam se hoc falsum
19quia potest constituere sibi alium finem quam se Etiam fortis exponit se morti pro re publica
20ergo magis diligit illud quam se et per consequens aliquod supra se

Tres opiniones in ista materia

15 Advertendum quod in ista materia
21sunt tres opiniones

Prima opinio

16 una ponit quod ex puris naturalibus quis potest deo frui propter rationes tactas
22Quod ex puris naturalibus voluntas potest elicere actum virtuosum et bonum moraliter non tamen
23meritorium sine caritate Istam positionem tenet Adam holkot et multi alii

Secunda opinio

17 Alia opinio quod licet
24ex puris naturalibus non possit creatura frui deo potest tamen sive gratia gratificante sed non
25sine gratia gratis data unde gratia gratificans est illa virtus theologica quae realiter
26elevat animam et iustificat eius animam actus et illa non stat cum peccato quia iustificat
27et gratificat actus animae ymmo secundum aliquos nec est absolute possibile ipsam stare cum peccato quia
28infunditur huiusmodi gratia in baptismo et in aliquibus postea intenditur Gratia gratis data aliquando
29generantur vocatur esse donum dei in proposito dicitur aliquod speciale adiutorium ultra influentia
30dei communem isdem est quasi medium inter influentiam communem et influentiam caritatis vel gratiae
31gratificantis etc specialis motio vel directio in bonum quia spiritus sanctus ymmo tota trinitas
32pulsat mentem illius qui est in peccato ut convertatur unde apocalypsis 2o sto ad ostium
33et pulso ad ostium numquam animae ad detestandum peccatum et ad diligendum bonum et prosequendo
34haec inquam motio quae vocatur gratia gratis data requiritur ad deo fruendum etiam extra caritatem
35secundum istam 2m viam quia naturalia non sufficeret

Tertio opinio

18 Tertia via quam intendo tenere Ad
36fruendum deo requiritur gratia gratificans elevans voluntatem a vivificans animam ad huiusmodi
37nobilis actus productionem et conservationem et quia ista materia est pure theologica ideo non
38patitur vehementem demonstrationem nec teneo eam per evidentiam rationum sed propter auctoritates sanctorum
39quae de directo videntur hoc praetendere ymmo expressissime Augustinus et Anshelmus hoc
40ponunt et exponunt sacram scripturam conformiter ad istum intellectum Auctoritates quasi
41innumerabiles sunt ad hoc unde opinio eorum videtur esse quod alia via faveat errare pelagii

19 E66v
1Pro quaestione ista adduco rationem Nam si fruatur sortes deo illa fruitio est dilectio
2dei super omnia qua stante non est compossibilis alia volitio dei contemptiva nam eo ipse
3quod deus diligitur super omnia a creatura ipsa creatura aequivalenter vult sibi super omnia
4obedire ergo excludit super omnes alios actus pravos voluntatis scilicet odiendi

20 Item dilectio
5dei super omnia est maxima dispositio creaturae ad deum ergo non stat sine gratia lege stan-
6te consequentia tenet quia quotiens creatura debite disponit se totiens confertur sibi gratia antecedens patet
7quia inter omnes dispositiones quas creatura potest habere illa est nobilissima scilicet quod diligat
8deum propter suam bonitatem super omnia modo cum maxima tali dispositione non stat lege stante
9quin talis habeat gratiam et sit in gratia saltem quia non staret quin gratificaretur

21
10Item inter omnis actus diligendi deum est summae nobilitatis et difficultatis ergo naturalis
11facultas humana non se extendit ad illum actum alias gratia non esset neccessaria ad
12productionem actuum meritoriorum Sed solum esset distinguui inter peccatores et non peccatorem
13Ita quod arguitur sic Caritas requiritur ad productionem actus fruitivi et voluntas non est per se
14sufficiens etc

Conclusio: quod fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.

22 Pro declaratione materiae advertendum quod triplex debet ymaginari status creaturae scilicet
15status purae naturalis scilicet naturae integrae vel innocentiae Secundus est status naturae corruptae non
16reformatae per gratiam vel caritatem et tertius est status gratiae et hoc in via

23 Quantum ad primum
17potest concedi quod in statu innocentiae ex puris naturalibus poterat adam diligere deum frui-
18tive patet ex ordine diligendorum et habitudine et ex rectitudine potentiarum nam ordo diligendorum
19et habitudine erat primo parenti clarus et cognoscebat quod nulla creatura habebat rationem fruibilitatis
20et quia voluntas habuit concordantiam ad omnes alias vires ergo conformiter eliciebat

24
21In statu naturae corruptae deordinatione facta est in regno animae ita quod vires inferiores
22rebellant superioribus propter poenam peccati originalis et superiores subiciuntur inferio-
23ribus ideo est talis infirmitas quod anima sibi derelicta fruitur se ipsa ita quod inclinatur
24ad contrarium deo et sic inclinatur ad se sicut grave naturae suae derelictum tendit deorsum
25Ita est de voluntate quod ipsa sibi derelicta non stat ipsam tendere in deum et istam affec-
26tionem vocaverunt doctores affectionem commodi / et sicut grave non potest ex se sursum ascendere
27ita voluntas sibi derelicta non potest ex se ad deum ascendere

25 In statu gratiae ymaginandum
28quod gratia est medicina contra istum morbum quia habet elevare creaturam ad deum et quasi fa-
29cere recedere a centro rerum corporalium sicut levitas introduceretur in materiam gravis potest esse
30in tanta proportione quod faceret moveri ipsam grave quaecumlibet velociter Ita de gratia respectu
31voluntatis In libro confessionum et de civitate deo augustinus facit istam operationem unde augustinus
32amor meus pondus meum

26 Advertendum tamen quod cum isto stat dei dilectio nam relatio ad
33se quandoque non est evidenter perceptibilis sed realiter talis non est dilectio licita nec fruitio sed est
34visus dei forte multi credunt frui deo et non fruuntur sed utuntur et credunt non re-
35ferre ad se sed stat tamen quod referant Secunda potest dici quod fruitio dei in hoc statu est perfectior
36quam in statu innocentiae nulla erat penitus difficultas frui deo ex clara notitia
37ordinis creaturam deum nec erat aliquis trahens ad contrarium unde notitia habitudinis
38creaturarum ad deum erat evidens in statu innocentiae et sic non est in hoc statu ymmo
39contraria ergo etc Confirmatur quia realiter ista fruitio vicem in hoc statu est in beatitudine
40motiva et beatitudinis meritoria in statu autem innocentiae non et hoc loquendo de illa quae in illo
41statu ex puris naturalibus potuit elici unde magister adam non habuit unde etc et sic fruitio
42in hoc statu est perfectior propter maiorem efficaciam et maiorem difficultatem

27

Sed contra: opinio Adam Wodeham quod Deo posset frui sine gratia vel caritate

28 Adam
43arguit contra istud quia tenet contrarium istius positionis una rationum suarum est quando
44voluntas potest producere aliquem actum cum habitu potest illum producere sine habitu etc E67r
1verbi gratia habitus acquiritur per actus ergo Actus praecedunt ergo Voluntas
2per propriis concurrit ad productionem actuum quam quod habitus concurrant secum igitur quemcumque actum potest
3producere mediante habitu eundem potest sive habitu et sic in proposito si voluntas cum habitu carita-
4tis sufficit producere actum fruitivum etiam sive illo sufficit et per consequens sive caritate possibile est
5quod fruatur deo

29 Advertendum quod lata est differentia de actibus naturalibus naturaliter producibilibus et aliis
6solum producibilibus cum adiutorio dei speciali unde voluntas habet aliquos a naturali sua
7facultate et de illis bene habet veritatem illud dictum assumptum Ab Adam sed secus de
8illis actibus qui excedunt facultatem voluntatis et ad quorum productionem requiritur altio-
9ris speciei causalitas quam ad illos alios nam caritas principalius concurrit quam voluntas
10in productionem actuum fruitivorum iterum deus specialis quam caritas ubi noluntas esset
11principalis causa sicut in habitibus naturaliter acquisitis forte ita esset sed in aliis voluntas non esset
12principalior adhuc inter causas particulares ideo sublata principali causa non producitur effectus

30
13Item dicit quod deus posset dare praeceptum creaturae quod diligat deum fruitive absque caritate
14nec deus infunderet caritatem tunc creatura posset conformiter ad praeceptum facere Respondendum
15quod remotis omnibus specialibus adiutoriis et non ampliata causalitate voluntatis et stante
16lege communi deus non posset praecipere creaturae ad diligendum deum fruitive patet quia obli-
17garet creaturam ad impossibile ut si creatura posset levare unum solum et praeciperet sibi
18quod levaret 100 sive alio adiutorio non ampliata eius causalitate obligaret ad
19impossibile

31 Item dicit voluntas non esset activa respectu fruitionis naturae negetur consequentia sed bene
20conceditur quod non est principalis causa sicut potentia levativa sortis non potest sine adiutorio
21nisi tantum pondus levare tamen cum adiutorio posset duplum triplum et sic in infinitum et sic vo-
22luntas non potest producere actum fruitivum sine adiutorio cum adiutorio tamen valde bene posset

Conclusiones

32
23Circa distinctionem 45am Prima conclusio voluntas divina est met sua essentia Advertendum quod deus
24ratione suae immensitatis idem est esse velle etc sed intellectus noster non potest eum perfecte capere per unum praedicatum
25Ideo quodammodo secundum partem ita eum concipit 2m modum cognoscendi creaturam quia
26diversimode operando diversimode se habet per diversas potentias et diversa instrumenta et
27quia non possumus sic de deo attribuamus talia praedicata deo licet totum sit idem in deo et omnia concurrat
28ydemptitate et ratione difficultatis et modi concipiendi ista praedicata sunt sibi imposita ut per varios
29conceptus possemus eum magis concipere et melius Et ista fuit radix ponendi for-
30malitates

33 Secunda conclusio licet idem sit in deo esse et velle tamen non est idem vult et hoc est ex
31modo significandi terminorum unde deus vult ante christum fore et tamen non est antichristum fore

34 Tria conclusio
32voluntas beneplaciti est voluntas positiva rerum in esse Aliter vocatur voluntas ut est
33creatura obligativa et vocatur voluntas signi et non est nisi lex scripta Reducitur tamen ad volun-
34tatem efficacem quia deus vult efficaciter creaturam ad illam legem obligari Alii
35voluntas dei vocatur permissio quia permittit aliqua fieri si vellet ea tollere non fierent

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Fruitione, Lectio 47, de Fruitione (http://scta.info/resource/ppr-lectio47 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 65v-67r (http://scta.info/resource/ppr-lectio47/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio47/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio47/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 47, de Fruitione [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 47, de Fruitione [Vatican, Pal. lat.]