Lectio 48, De fruitione [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | December 21, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio48

Sources: E: Erlangen

Lectio 48, de Fruitione [Erlangen Transcription]

Una ratio quod fruitio Dei posset esse sine gratia

1
36In alia lectione
37Consequenter continuando materiam probatur quod fruitio dei stet cum culpa nam istud videtur
38posse probari de opere obstitricum exodi 3o capitulo Bene fecit dominus obstitricibus etc tamen erant
39infideles et extra gratiam unde arguitur sic Opus earum fuit bonum et fuit circa creaturam
40ergo fuit usus licitus creaturae ergo fuit fruitio dei

2 Confirmatur per actus politiarum romanorum
41et etiam aliorum quia fecerunt aliqua bona et per consequens actus eorum fuerunt boni et ordinati E67v
1in debitum finem et per consequens fuerunt actus fruitur

Contra antecedens quod intellectus ex puris naturalibus potest dicare Deum esse summum bonum et voluntas poterat se illi dictamini conformare

3 Restat respondere ad rationes inductas
2in prima probabitur quod voluntas ex puris naturalibus potest frui deo

Prima ratio: quod investigatio humana non possunt pertingere praeter notitiam substantiarum corporearum

4 Breviter ego stabo circa antecedens solum
3unde secundum quod latius ante declaratum est creatura ex puris naturalibus non adiuta specialiter non
4potest pertingere ad deo cognitionem utque de philosophis aliquibus qui non posuerunt nisi corporalia Caldei
5nisi stellas Aristoteles in libros de secretis secretorum dicit quod philosophia fuit philosophis revelata et sic
6antecedens posset negari nisi interveniret aliqua revelatio numquam posset quis ad dei cognitionem pertingere

Secunda Ratio

5
7Secundo dato quod ratio naturalis et naturalis investigatio humana posset pertingere ad cognoscendum
8quod deus est non tamen posset quod sit super omnia diligendus utque de multis philosophis qui posuerunt
9deum esse et tamen non posuerunt in eo consistere summam felicitatem et sic non oportet quod cognoscens
10deum esse cognoscat eum 2m quodlibet praedicatum de eo dicibile Et sic de isto praedicato quod est esse obiectum fruibile
11non oportet si quis cognoscat deum esse quod illud praedicatum cognoscat sibi competere et sic negetur
12ista consequentia philosophus potest cognoscere deum esse igitur ex puris naturalibus non est possibile etc cognoscere ipsum
13esse obiectum fruibile et sic illud antecedens non est clarum quod ibi assummitur Patet illud satis circa va-
14rias sectas philosophorum ponentium felicitatem consistere in diversis quidem in honoribus aliqui in
15divitiis etc et tamen cognoverunt deum esse et sic licet possent devenire ad cognoscendum deum esse
16ex puris naturalibus

Tertia ratio

6 Tertio diceretur quod licet intellectus quantum esset de se ex puris naturalibus
17posset devenire ad istam veritatem quod deus est Sicut apostolus primo ad Roma per ea quae
18facta sunt
etc tamen non sequitur ad propositum sicut tangit apostolus nam licet ad hoc devenisset et scivisset
19quod deus esset summum bonum et fruibile tamen propter malitiam ipsorum non diu steterunt in hoc quod
20pos potuissent deliberate elicere actum fruendi Causa est quia licet deum cognoverunt tamen
21non sicut deum coluerunt et sic non permanserunt in notitia quae esset sufficiens in voluntate ad
22eliciendum dilectionem dei fruitivam nisi forte obiceretur quod pro illo tempore potuerunt diceretur quod pro illo
23instanti quo habuerunt talem notitiam de deo obligati fuerunt ad eliciendum actum frui-
24tivum sed propter malitiam non steterunt

Quarta ratio

7 Secundo dicitur quod licet intellectus potest cognoscere
25quod deus est et est fruibilis tamen peccatum inpedit fruitionem

8 primo ratione habitudinis potentiae intellectivae ad
26volitivam voluntas movet intellectum et divertit ipsum a consideratione diligibilis

9 Secundo quia
27realiter affectio prava est quaedam apparentia de sic esse sicut voluntas afficitur ideo affec-
28tio prava depravat intellectum quantum ad iudicium et obnubilabit et facit apparere de bo-
29no quod sit malum de malo quod sit bonum

10 Et iuxta istud intelligitur quod amor et odium
30pervertunt iudicium nam affectio prava facit apparere sicut voluntas afficitur Potest tamen probabiliter
31satis dici quod malitia eorum inpedit ne possintt elicere actum fruitivum

11 Alia causa est
32quia secundum ordinem potentiarum est ordo assistentiarum dei ad illas et per peccatum diseritur
33creatura et sic non potest habere debitum iudicium relatum in deum

Conclusiones

12 Circa distinctionem 46tam prima
34conclusio voluntas dei semper adimpletur

13 Secunda non vult mala fieri quia deo autore nemo
35deterior fit unde dicit magister petrus pleu quod deus permittit quod peccatum fiat et nec vult quantum ad hoc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Fruitione, Lectio 48, de Fruitione (http://scta.info/resource/ppr-lectio48 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 67r-67v (http://scta.info/resource/ppr-lectio48/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio48/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio48/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 48, de Fruitione [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 48, de Fruitione [Vatican, Pal. lat.]