Lectio 98, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | April 08, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio98

Sources: E: Erlangen

Lectio 98, De libertate [Erlangen Transcription]

Circa divinam providentiam

1
20In alia lectione
21Ex hiis quae dicta sunt circa divinam providentiam infero propositiones mere aliqualiter declarativas

Corollaria

Primum corollarium

2 Prima
22Ex hiis propter quae magis ammiramur divinam sapientiam vel prudentiam apud intellectum bene
23dispositum clarius apparet eius inmensae bonitatis et spu sapientiae profunditas Sunt enim aliqua
24contra quae intellectus male dispositus numerat scilicet contra divinam sapientiam providentiam
25proptionem bonorum etiam praedestinaret etc Ad nullam regulam finitam resolvendo salvaretur
26ordo iustitiae ergo praeter omnem regulam limitatam istud reducitur in aliam omnino inmensam

Secundum corollarium

3 Secundum
27corollarium sicut male dispositis divina providentia est per accidens occasio nam data sed acceptata desperationes
28et odii Ita viceversa bene dispositis est causa spei et amoris prima pars patet ex historiis nam
29plures philosophi vel non negabant deum esse vel rebus providere Secunda pars probatur nam quicquid operatur
30divina providentia circa regimen universi totum est in bonum totius universi et cuiuslibet partis
31quia divina providentia est directiva rei in suum finem debitum seu bonum et perfectionem ergo ex huiusmodi regimine
32debet consurgere maior respectu sic dirigentis et specialiter curantis

Tertium corollarium

4 Tertium correllarium divinae providentiae
33cognitio est maximum contra fortunae adversitatem remedium patet Nam cognita divina providentia adversitates
34fortunae quae contingunt sunt realiter eligibiles et directive creaturae in suum finem et perfectionem et
35secundum dictamen rectae rationis eligendae realiter ideo illa cognita fortuna aspera non erit durior
36scilicet privatio sanitatis vel membrorum Tullius in libro de transquilanis quaestionibus quae "praedicta
37ymmo fama privatio non sunt mala"
et sic sine virtutis sapientiae patientiae inductiva Exemplum
38nam aeger aegrotans sciens evidenter medicum infallibiliter posse curare gratanter recipit
39medicina purgativam et sufficienter ergo proportionaliter causa huiusmodi adversitas fortunae sunt realiter
40tamquam medicinae et sanitatis spiritualis inductive sequitur quod sunt amplexandae et diligente

5
41Sequitur quod etiam in inferno poena sustinentis est dampnato melior quam eius carentia patet
42quia licet non sit ad felicitate directiva quia dampnati sunt obstinati in malitia
43est tamen creaturae praeordinativa quantum cum reatu sit compossibile

Quartum corollarium

6 Sequitur quod deus non posset circa suam E130r
1creaturam positive sic ordinari quia ex hoc rationaliter creaturae deberet turbari vel male contentari
2patet nam omnis executio divinae ordinationis circa creaturam est effectus divinae providentiae quae
3de necessitate est rei in suum finem directivam et ipsius ordinativa

Quintum corollarium

7 Sequitur quod ceteris remanentibus dampnati
4deberent rationaliter eligere tanto gradu poenae cruciari et non minori data optione
5verbi gratiam si daretur optio mediate reatu et aliis secundum dictamen rectae rationis deberent optare quod poena
6remaneret quia poena tanta est ipsius dampnati ordinativa et directiva et ergo ex hoc crea-
7tura sortitur quemdam modum dignitatis et bene essendi quantum adhoc Igitur recta ratio dictaret etiam
8stante casu dampnationis remissiorem gradum esse fugiendum data optione

Sextum corollarium

8 Sequitur
9quod divina providentia non est nec potest esse regula mali respectu mali vel culpae inmediate patet quia provi-
10dentia divina est causa effectiva et ordinativa rei in suum finem sed peccatum est recte dispositio
11contraria scilicet de ordinativa rei igitur super ipsum non cadit inmediate executio divinae
12providentiae patet qui pure se habet permissive respectu culpae Et quicquid sit peccatum vel substantia
13vel actus quae utique bona est vel actio vel alia habitudo relativa quae sit tantae inperfectionis quod
14non requirit concursum dei sed deus solum praemittit et istud salvaretur apud ponentes re-
15lationes distinctas quae dicunt quod huiusmodi relationes non sunt entitates sed modi quidam

9
16Simile est de ponentibus complexa significabilia obiective adextra distincta etc quia dicunt quod non sunt
17entitates sic sortes non esse est entitas ymmo aeternum nec dependens adeo nec producibile nec
18indiget causa effectiva ita quod ponentes respectus distinctos dicerent de peccato Si
19ponatur quod sit actus non tamen sub ratione difformitatis divina providentia immediate est causa di-
20co
inmediate nam mediate divina providentia est peccatorum praeordinativa ut meliora eliciat Augustinus
21expedit quosdam peccasse turpiter adhoc ut postea peccatum superbiae ad quod proni erant
22declinarent et sic et providentia divina omnia ex peccato elicit virtutem scilicet humilitatem Apostolus
23diligentibus deum omnia cooperantur in bonum Etiam peccata quia ex peccatis oritur
24eis humilitas etiam ordinatio etiam punitio quae bona est et universi decorativa etiam ut
25virtutes eliciantur

Septimum corollarium

10 Sequitur quod divina providentia non tollit libertatem arbitrii creati
26patet quia ponit legem arbitrio creato ergo dat sibi libertatem ad implendum nam dato contrario
27sequitur contra praecedens corollarium quod deus esset causa peccati ymmo neccessitaret creaturam ad pec-
28candum patet nam si deus det legem et necessitet voluntatem ad transgrediendum sequitur quod ne-
29cessitet ad peccandum ergo deordinat creaturam quod est contra rationem providentiae nam de ratione eius est
30rem in suum bonum dirigere ergo repugnat sibi etc

11 Sequitur quod stabit cum lege positu libertas
31arbitrii istud corollarium concedunt morales etc excellentiores philosophi et fides ideo licet
32ratio ad conclusionem est difficilis ad solvendum vel insolubilis nichilominus esset haec veritas tenenda
33Exemplum quia stat quod sortes nesciat a propositionem a contradictione defendere quam tamen sortes esse veram et
34tamen nullo modo sciat solvere insolubile factum contrarium ubi recurrendum est ad infirmitatem
35ingenii vel ignorantiam artis dyabolica vel in infirmitate ingenii vel in ambobus simul tamen deo
36duce solvetur satis apparenter argumentum solitum fieri in ista materia scilicet de praedestinatione

Octavum corollarium

12 Sequitur
37quod divina providentia non tollit casum et fortunam Addo tamen quod respectu divinae providentiae vel est
38fortuitum vel casuale Secunda pars debet esse nota quia prima causa omnia universaliter cognoscit quam nihil
39latet vel nihil agit quin ipsa cognoscat omnes habitudines effectuum ad suas causas nullus
40effectus accidit primae causae praeter suum intentum quia causa fortuita non intendit effectum pervenien-
41tem ex sua operatione Exemplum de colente agrum vel inveniente thezaurum quia finis motus est colere
42terram et seminare bladum et omnino latebat thesauri inventum vel in loco latitatio deus autem
43cognoscit omnes rerum habitudines et nichil agit quin a proposito igitur respectum eius nullus effectus E130v
1est formalis nec casualis

Nonum corollarium

13 Sequitur ex hoc quod per ymaginationem divinae providentiae
2recederet causa fortuita ab effectu fortuito Ita quod staret voluntatem creatam vel intellectum
3practicum tamen divinam providentiam imitari quod nihil posset sibi fortuite contingere patet de anima
4christi quia secundum magistrum ipsa cognovit omnia quae verbum igitur omnem rerum habitudines igitur etc Quia
5cuiuscumque effectus videbat finem

14 Consequenter patet quia intellectus propositionis philosopho in libro de bona fortuna
6dicentis quod ubi maximus intellectus ibi minima est fortuna hoc enim non esset intelligere quod philosophi ele-
7vati in ingenio habeant fortunam magis asperam nam quantum magis elevatus tanto magis
8videt rerum habitudines ubi depressus intellectus non videret et sic maximus intellectus qua si
9omnia praevidet quae scanai? sunt ex suis electionibus ideo raro contingit sibi aliquid a fortuna
10quia eveniere a fortuna est evenire absque intentione et praevisione et sic quantum ad hoc propter
11ignorantiam causarum vulgus finxit fortunam esse quodam numeri vel quamdam causam latentem
12quod non oportet dicere sufficit enim doctrina a philosopho tradita in 2a physicorum et in libro de bona fortuna
13Nihilominus advertendum quod fortuna potest capi quamcumque modis et ista videtur tagere philosophus in libro
14de bona fortuna
pro providentia divina licet non sit effectus fortuitus respectu ipsius est tamen fortuitus
15respectu intellectus vel voluntatis creatae etc ex intentione respectu providentiae divinae quia staret quod specialiter
16dirigeret sortem adinveniendum thezaurum ut dicere unde staret quod idem effectus esset
17fortuitus respectu unus voluntatis creatae et non respectu alterius hic possunt multa dici dicendo
18ad dicta vetularum

15 Et logica consequenter executionem divinae providentiae respectu regiminis universi tam
19naturalis quam moralis quam gratuiti remitto quantum ad hoc ad wilhelmum parisiensis in libro
20de universo
ubi inducit qualiter divina providentia est diffusa in animata et in inanimata Albertus
21in libro de animalibus
facit digressionem super hoc wilhelmus parisiensis inducit quomodo aranea texit
22fila et qua arte et quomodo ibi relucet divina providentia et divina bonitas Etiam de formica
23fungente granum ne pullulet Similiter de apibus quae quasi politice civiliter operantur habent regem
24qui non habet puncturam nec aculeum ad denotandum quod reges debent esse mansueti faciunt
25ex agones quo replent sic locum quod nihil manet vacuum Crotuli non possunt sic inplere
26locum sed ex agoni replent inter alias figuras quas docuit apes istam geometriam

Circa tertia acceptione fatum vulgariter dictum

16 Pro
27maiori declaratione heri dictorum sciendum quod fatum vulgariter dictum in tertia acceptatione scilicet pro enun-
28ciato sententiato a deabus vel daemonibus tempore nativitatis pueri quod asta formosa opinio tripliciter
29potuit habere originem uno modo per modum demeriti vetularum quae ratione gravium peccatorum potuerunt
30esse digne illudi a deo ut dyabolum colerent tamquam deum et divinum honorem deo sub-
31trahentes et dyabolo attribueremt et hoc contingit in casu de peccato in peccatum ut patet Ad romanos 5o

17
32Biblia satis narrat fuisse magnos arioles fitemissas ydolatras et eos exime de testa-
33tur et suis demeritis exigentibus esse relitas in manibus dyaboli haec affirmant historiae
34etiam dicta gentilium et quantum ad hoc appropriuntur quod in ydolis fuerunt daemones et dabant re-
35sponsa sic potuit contingere quod daemones dicerent mulieribus cer?ia

18 Secunda potuit habere
36originem ex libidine mentiendi vetularum nam potuerunt quandoque fingere quod haberent huiusmodi decreta
37deorum ubi penitus nichil habuerunt vel causa potest esse causa quaestus ut parentes derites
38ad boni conferrent dixerunt filios esse fatatos ad magnam prosperitatem et
39audisse decreta deorum vel in casu inanis gloriae ut reputarentur vel familiariis deorum ut
40viderentur minima scire et exaltarentur et ita possunt faciliter contingere

19 Tertio potuerit radicem
41habere ex deceptione quae credunt vel reputabant se habere responsa deorum non habuerunt Et
42istud potest secundum plures modos deceptionis contingere inter alias ratione sortis et vehementis
43ymaginationis unde vis ymaginativa potest formare ita intensum actum suum ad obiectum obiectum ymmo E131r
1credo obiectum esse praesens Alii sunt modi deceptionum de quibus forte postremo dicitur

20 Prima
2tamen radix non valet quia licet ita esset non tamen debemus ponere necessitate fati primo quia
3daemon est mendax iohannes 8o Est pater mendacii et homicidii ideo dictum daemonis nullam ponit necessitatem
4ymmo nec revelatio divina vel dictum dei de effectu nullam imponit necessitatem ergo a fortiori de daemone
5qui est mendax et maxime invidet generi humanus sapientiae 10 invidia diaboli etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 98, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio98 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 129v-131r (http://scta.info/resource/ppr-lectio98/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio98/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio98/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 98, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 98, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]